Latin
1630.1 to 1630.4
Ficino, Opera omnia 1630.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes enim moueri dicuntur, siue locali quodam motu, siue formali ferantur. Sed quónam pacto ex omnium conspiratione uita redundat in corpus? Num sicut ex pluribus concinentibus concentus unus sub concauo reboat? Rursumou sicut è lampadibus multis communis quidam fit splendor in aula? Non sic omnino. Hic enim &concentus &splendor coitu quodam unum potius est, quàm forma, anima uerò quaecunque sit, sim pliciter substantia est, formaque ansmalis unius una, &si ad praestantiorem animam comparata, quasi accidens iudicatur. Quo igitur pactor Portè quemadmodum ex pluribus intra non uocabulis instrumentis ab imaginatione una, uox una prodit significatione distincta, rursumque sicut ex uno sole lumen unum per uitra uarijs infecta coloribus penetrans, non in multa subinde lumina definit, sed in unum, quamuis uariorum colorum uirtute formatum, ita fermè una quaedam uitae forma uirtute multiplex resultat in corpore, una uidelicet ex una mundi uita, uirtute quoque multiplex ex multarum praeter hanc animarum ad spirandam uitam communione. Character uerò animali maximè proprius, plurimum in spiritu ab anima generantis imprimitur: cuius quidem proprietate uel cunctorum spiraculum ad familiarem redigitur animam, uel corpus saltem tali quadam potissimum anima fit animabile. Vitam quidem infundi nobis posse ab anima animabusque communibus absque animae propriae beneficio, coniectare forsan posset aliquis ex animantib. quae sponte nascuntur, &quae ex ouis absque ex animalibus sui fomento. Contra uerò oportere animam nostram uide licet superiorem, unà cum superioribus ad spirandam animam conspirare, ratio dictare uidetur, tum quia humanum animal est perfectissimum, paretque rationi, tum quia sicut plurimum naturae communes per proprias definiuntur naturas, ad effectus in natura proprios absoluendos: sic ad propriam uitam, si modo perfecta pro uiribus distinctaque futura sit, praeter communes animas, obijcio proprie quidem, quamuis superioris animae opus esse uidetur. Ergo dicere quis fortè poterit, alicubi praeter communem influxum accedere propriam, alicubi uero nequaquam.