Latin
1630.8 to 1630.9
Ficino, Opera omnia 1630.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Sic enim temporalibus, sic &aeternis non tam illa considerando, quam amando coniungimur &meritò quoniam consideratio potius manet intus, amor autem in amatum conuertit amantem: sic &materia quaeuis ad ignis naturam per uenit calorem potius subeundo, quam lumen. Ex eo itaque maximè fit anima tum aeternorum compos, tum unà cum illis aduersum temporalia dominatrix, quod illa &amat ardenter, &amando pro uiribus imitatur in uita, &imitata uiuendo consequitur, &consecuta rursum authoritate operis imitatur. Hinc tandem stupenda in corpus opera, praeter consuetum fati tenorem quandoque proueniunt. Quo in statu anima in fato computatur, ut agens: atque tam fatalem frangit seriem, quam sibi uendicat: nam &hoc quoque in prouidentiae legibus, unde dependet satum, inuenias designatum, Ergo si artificiosae intelligentiae beneficio per artem, scilicet imaginum atque medicinae animus infatali cohorte nonnunquam, uelut collega actorque recipitur, multò magis id, uel diuiniore intelligentiae. uel potissimum uoluntatis ardore consequi potest. Voluntatis enim actus efficatior est, quam cogni tio, atque liberior, &actionis principium, mediumque &finis, ideò mera quidem cognitione fit nihilmero autem affectu, uel oncculto &naturali plurima fiunt.