# Opera omnia 1632

Ficino, Opera omnia, Cap. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1632
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1632

Siqui uerò illic intellectualis, & rationalis electio est, non ministerium quidem hoc, sed officium superius eligit: Atqui & ante electionem illam forsan aliquid intus ex uita priori, absque electione procedit: omnino uerò absque ulla necessitate confilij, etiam si quaedam opus imaginatio comitetur, & ab anima illic prima secunda procedit, & à secunda similiter uirtus singularis in corpore, & à corporem lumen, & in lumine uirtus inferiora generans, atque gubernans. Multis itaque gradibus à mundo intelligibili distant, quae hoc in mundo quotidie generantur & accidunt, ut mirum uideri non debeat, nostra haec non ad summum ordinatissima, non felicissima prouenire. Talia namque succederent, si ab intellectu diuino, aut saltem ab intellectualibus animabus proximè fierent: nunc uerò ex corporibus irrationali uiuentibus anima, perque uires à corporibus emanantes aguntur. Siquid igitur occur rit in mundo, quod molestum sit, quod laboriosum, quod non probes, memento, id totum à foemina nobis accidere, id est, ab anima corpori mancipata, à materia corporis, à contrarietate rursus ele mentalium qualitatum. Quae à stellis fiant, quae non, & quomodo significatio fiat. Quo instinctu anima corpus ingrediatur, quo

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
