# Opera omnia 1633.5-9

Ficino, Opera omnia, 1633.5 to 1633.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1633.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1633.5

Sic uim Martis motricem, subiectum aliquanto calidius per inflammationis concitationisque suscipit impetum. Quid plura? Quis non intelligat, & blandum coeli calorem euadere apud nos edacem, & humorem coelitus almum apud nos fieri suffocantem, ac protinus diluentem? Vt ergo summatim dicam: Sicut se habet coelum nobis conspicuum ad intellectuale coelum, sic rractabilis haec nostra regio ad uisibile coelum. Formae rerum in coelo intelligibili à materia, dimensione, motu sunt liberae, in coelo autem uisibili tria haec necessariò subeunt. Sed ibi materia quidem est procul à passione: dimensio quoque sine diuisione motus similiter seorsum à transgressione ordinis & transmutatione substantiae, in regione denique nostra res tria haec naturaliter patiuntur. Ergo quod in primo coelo est integra participatione undique bonum, in coelo secundo fit minus bonum, in nostra regione iam malum. Nemo igitur malum coelestibus imputet. Sicut enim quod loquaris, quòd eas habes ab anima & uirtute motrice, quòd autem ineptè loquaris & eas, à uitio linguae uel pedis, sic quicquid ex anima corporeque coelesti ad te demittitur, ordine recto procedit, sed in te saepe claudicare compel litur. Id uerò totum unà cum Plotino & lamblicho ita concludimus: Quinque de causis munera coe litus attributa degenerant. Prima, quia quod prodit ex causa praesertim superiore, eo ipso, quod exit, etiam deficit inde: Secunda, quoniam dum id accipitur in uiliore materia, pro uilitate materię capitur. Tertia: cum accipientis natura longè diuersa sit, iure quod accipit non deterius tantum reddit, sed nimium ratione diuersum. Quarta: dum subiectum praeter coeleste munus uaria insuper ca piat aliunde, tum inter se repugnantia, rum à coelo diuersa, meritò non selum inficit coeleste donum, sed ualdè confundit. redditque secum passionibus frequenter obnoxium Quinta: quonaim ex omnibus inter se confusis resultat nouum aliquid priori origini dissimillimum, omnino uerò inferio ris naturae debilitas obnoxia passioni, saepe bonum coeleste non sustinet, & competenti ad illud proportione carens aegrè patitur, sub eo etiam quod salubriter agit. Quae hic generantur, naturam propriam magis habente ex causis proprijs, quàm ex coelestibus,

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
