# Opera omnia 1635

Ficino, Opera omnia, Cap. XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1635
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1635

Cap. XIII. perimus. TActenus coelestes influxus in rebus, quae ad corpus & animam pertinent, non multum autc – ritatis haberi disseruit, deinceps parum insuper ualere, declarat ad illa, quae nominantur externa. In omnibus uerò summatim causas sub coelo sufficientes manifestasque adducis in medium, siue determinate rerum causae sint, siue occasiones quaedam ex malorum concursibus contingentes, siue artes & electiones humanae. Inter haec nota generantium naturam & qualitatem loci atque nutrimenti plus admodum ualere ad corporis ualetudinem, quàm communes, & remotas, momentaneas coelestium motiones, per has igitur significari potius interdum illa, quàm effici, quae ex causis propinquis sufficienter aguntur. Ait praeterea, mutuam consequentiam rebus inesse, per quàm mu tua praestare indicia possint, pręstare inquam, quantum ad ipsam pertinet uniuersi connexionem, & apud illum duntaxat certè significare, qui omnia circumspiciens, omnium conspiciat consequentiam tum uerò in homine generando rationem uirtutemque seminalem esse dicit causam principalem, imò uero totam causam ex propinquo.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
