# Opera omnia 1636.9

Ficino, Opera omnia, Cap. XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1636.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1636.9

rum quoque inter se confluentia penitus consonaret, necessario peruenirer, & hic fati decretum: sed for tasse non consonat. Fortè enim accidit inferiora, & ita intra se confluere, & ita rursum congredi cum coelestibus. Hic ergo quispiam fortunam cum fato miscebit. Praeterea si quando & coelestia, & infe riora corpora ad eundem conspirent euentum. ideoque euentus quantum est in hac corporum omnium conspiratione ineuitabilis uideatur, & fortuna iam fatis seruiente fatalis, tamen ubi ius habet animus in quo motus est primus ac liber, non necessario prouenit homini quod mundo necessitas destinabat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
