# Opera omnia 1637.5-8

Ficino, Opera omnia, 1637.5 to 1637.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1637.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1637.5

Quantum uerò ad principium spectat animaduertendum est, ipsam entis naturam considerari, uel prout est in actu primo per formam, uel prout in actu secundo per motum. Vbi uerò non re peritur propriè motus pro actu secundo, qui sunt & actio est, ibi ipsum esse formę locum obtinet actio nis, ac motus quodammodo dicitur. Sed consideremus ens, aut in actum per formam simpliciter, aut in actu per motum. Primo quidem modo entium principium est intellectus: secundo autem modo, eorundem principium anima iudicatur. intellectus igitur entis principij est, qua ratione ens est actuale, ut ita dixerim aliquid & formale anima uerò entis principium est, qua mobile Ac si principium est formarum, earum praecipuè origo est, quam motu proueniunt: aliarum uero, si est principium, non tàm ut animalis est id habet, quàm ut intellectualis existit. Ipsum autem unum bonumque intellectu suberius, principium est etiam atque finis, quomodocunque, ens ipsum accipiatur, siue in potentia quadam, siue in actu: seu in actu primo, siuesecundo, siue nondum mobile, siue iam mobile Praecipuè uerò principium est entis & finis, qua ens unum est in bonum. Potissimè quoque principium entis, ut & ipsum & ens est unum, finis eiusdem, ut & ipsum & hoc est bonum. Sed de hoc alibi. Redeamus ad animam. Solemus argumentari rationalem animam esse essentiam, scilicet formam ac speciem in se firmiter consistentem suumque esse atque existere in se prorsus habentem, ex eo quòd appetitiones actionesque quasdam pro prias habet, tum segregatas à corpore, tum corpori frequenter oppositas. Plotinus uerò uicissim hic uelut ratum accipit, animam essentiam sic existere, per hoc autem argumentatur, eam munera quaedam propria possidere. Sed unde nam id habet ratum? Ex eo forsan, quod est principium entis mobilis ordinatè ac perpetuo mobilis. Est igitur essentia fixa, ac si mobilis, ex se mobilis, propriaque uita uiuens, sicut proprio motu & intimo mobilis. Vita enim motus & actus est intimus. Quam obrem si anima, quasi mouetur interdum ab externis atque formatur, idcirco contingit, quoniam ipsa iam sponte cessit ceditque corporibus: sed ipsa interim propriam habet, firmamque tenet in essentiam for mam, simul esse: siquidem ab initio naturaliterque ad corpus, non ut mobilis atque patiens, sed ut motor accessit & agens.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
