Latin
1637.9 to 1637.10
Ficino, Opera omnia 1637.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo autem anima etiam nostro sit principium motus, &in ratione principij sit animae mundanae collega in theologia probamus. Nunc uerò concedamus animam in officio motionis aequè fermè cum coelestibus conuenire, quae cum eisdem superiori officio, id est contemplationis munere conuenit: quo &transcendit motum ad aeterna resurgens. Concludit posi remo Protinus, nostrum animal ex animali mundano pendere, scilicet ab initio quemadmodum aliàs declaraui, "idie plurimum. Verum sicut "idie etiam ex anima nostra dependet, sic ab initio à nostra quoque dependebat, atque uicissim sicut ab initio sic &in dies. Tale igitur plurimum in nobis est in animal, quale animal est mundanum, scilicet animam habens corporis ului naturaliter consulentem, &cum corpore simul agentem &in nobis saltem quodammodo patientem. Item quo tidie in nostrum animal instinctus quidam mundani mirabilesque resultant pro diuersa disputatione mundi, tum dormientibus, tum etiam uigilantibus. Et hoc animal mundano saepè consentit &con patitur animali, nisi quatenus anima in nobis superior huius quoque domina, hincque separabilis &animae mundanae germana, animal hoc aliter mouet &sistit.