# Opera omnia 1638.1-3

Ficino, Opera omnia, 1638.1 to 1638.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1638.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1638.1

Cap. XVI. per secula deficiant à primordijs. QOstquam in superioribus, & quae non uerae sint rerum causae demonstrauit, & quae sint uerae quodammodo designauit, in tribus iam sequentibus libri capitibus, quae sint causae uerae definit. Tu uerò in primis ubi dicit, quòd inseparabile est, quando est in corpore, nota fortè Plori num uelle uitam corpori dedicatam, quàm saepe animam secundam nominat, inseparabilem esse a corpore, id est, inseparabiliter agere, id est, singula simul cum hoc corpore uidelicet, dum est in eo: ueruntamen posse tandem unà cum superiori anima hincabire: nam & ab ea pendet uelut actus eius assiduus, quamuis hic actus, per actum animae mundanę corpori coniungatur, sicut radius uisualis per radij solaris actum aeri se insinuat. atque sicut neuter radius euanescit apud Plotinum, sed uterque in fontem propriam replicatur: ira & actus uitalis uterque. tum communis ab anima mundi tum proprius à nostra redit in suum. Neque forrè prohibet unionem uitae, unitatemque animalis eiusmodi uitae duplicitas: cum altera quidem communis sit, altera propria: & quae propria est naturaliter cum communi conspiret ad idem, tum ad propriam illam determinans, tum ab illa rursum adiuta ad opus proprium communi totius operi consentaneum. Sed de hoc alibi diligentius. Praecipuas naturalium causas esse uult seminales earum rationes in uegetali animae mundanae natura, quibus semper ordine certo respondeant seminales in speciebus singulis rationes. Sed quónam pacto ex uniuerso seminario mundi omnia pullulent, multis quaestionibus perscrutatur Principioquaerit, nunquid anima mundi singula faciat. quasi recta quadam successione, scili cet in ordine graduum, occasionumque temporalium, prius quidem elementa secundùm originem, deinde, quae ex his componuntur: item hominem primum secundùm dignitatem, deinde brutat utrum inquam haec faciat, eisque prouideat usque ad species duntaxat rerum, earumque propaginem & salutem: quae uerò singulis in dies accidant non attendat. Quaestio secunda: utrum anima etiam singulorum, quae in dies singulis accidunt, propterea causa sit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
