# Opera omnia 1638.4-6

Ficino, Opera omnia, 1638.4 to 1638.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1638.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1638.4

quòd quae generantur ab ipsa, deinceps agant, & quae sequuntur: quasi sic anima mundi dicantur contingentia quęlibet: & si non per se: tamen per medias ubique causas agere. Quaestio tertia: num anima in seminalibus penes se rationibus praescriptas habeat singulis singulorum actiones atque passiones, nihilque casu contingat, sed omnia fatali necessitate ducantur. Quarta quaestio: si anima sic in se singula continet: utrum rationes animae seminales haec efficiant, an solum, uel ipsae cognoscant, uel per eas anima ipsa cognoscat: adeo, ut ita quotidie circunspiciat non solum res singulas, quae quodammodo generantur ab ipsa, sed etiam actiones, passionesque earum, omnesque euentus: dum uidelicet praesentia omnia comprehendens. quicquid ad illa sequitur, quasi argumentando concludit. Siue complurima in antecedentibus simul, quasi praesentia contempletur: siue nunquam summatim sequentia complectatur, sed singula semper in horas prosequi compellatur. Quaestio quinta: utrum animam mundi nefas omninò sit adeò sollicitam ponere: sed putandum sit potius in eius notionibus, haec omnia semel esse praescita, aut etiam in rationibus seminalibus destinata. Sexta quaestio:utrum uitia defectusque naturarum ex rationibus, naturae seminalibus destinari & fieri possint. Fortè namque, & quae sigillatim mala uidentur ad bonum uniuersum conducunt: Soluit deníque quaestiones, negans in rationibus rerum naturalium seminalibus, quicquam in actu contra naturae ordinem contineri: sicut neque in rationibus artis, quatenus tales sunt, praeter artem aliquid continetur. Quicquid igitur formale in rebus est atque formosum, in rationibus per se continetur, & ab eis propriè proficiscitur: quicquid uerò deforme contingit, id est, informi materia primum, uel ab eis quae hac insecta sunt consequenter euenire uidetur. Sed quid nam sibi uult quod ait, rerum defectus non secundum actum, sed secundum potentiam in rationibus contineri? Gertè non secundum actum, quoniam non efficiuntur inde defectus: quoniam nulla est ibi propria forma defectus, sed ibi saltem secundùm potentiam esse dicitur: quoniam ex integra for ma, uelut exemplari coniectari potest quo pacto, quóue gradu aliquid inde deficere possit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
