Latin
Cap. XVII
Ficino, Opera omnia 1639
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XVII. Ationes uerò seminales sicut in qualibet anima non sunt notiones quaedam: alioquin cogno scendo continuè generarent, &generando cognoscerent: sic neque in anima uniuersi, cum uia est uita quaelibet efficacior, ideoque simplici uitae uirtute potest absque notionis auxilio generare. Primo quidem rationes eiusmodi intelligentiae non existunt: Intelligentia enim &seipsam, &opus sit rem intelligendam segregat à materia. Vis autem efficax qualis est seminis na turalis, cum in materia duntaxat genitura sit, materiam in primis aggreditur, penitusque ingreditur. Deinde neque ratiocinationes sunt: haec namque quasi accidentales, &imaginariae sunt, ideoque substantialia &uitalia facere nequeunt. Facere uerò more artis solent extrinsecus externorumque instrumentorum adminiculo, &imaginaria quaedam: rationes uerò seminales intrinsecus agunt perque seipsas, ac per instrumenta coniuncta more cuiuscunque naturae, faciuntque substantias. Praeterea neque imaginationes sunt, hae namque ut in nobis apparet absque affectus efficacia in corpore nihil efficiunt: quinimò neque affectus imaginationi ad formas sufficit generandas, sed ad motum fortè localem. Nam ex imaginatione affectu corroborata localis è uestigio Ex motu deinceps qualitates, quae iam diu sunt in corpore iam motus in spiritu sit &cordeexcitantur, unde uel aliam insuper faciunt qualitatem, uel passionem. Similiter in anima mund imaginatio non formas quidem primò rerum generat, quippe cum ipsa magis etiam quàm ratiocinatio imaginarum quiddam esse uideatur: sed cum affectu coniuncta ad localem motum mul di conducit: antè quem motu formae rerum in mundo iam existunt, ibi uidelicet iamdiu genitae uirtute mundi genitali per seminales scilicet rationes.