Latin
1639.1 to 1639.5
Ficino, Opera omnia 1639.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Anima igitur edusque agit per rationes, quousque res formositate congruunt rationibus, quamuis ulterius etiam id est, deformitatem conijcere possit, generatim quidem intelligentia, sigillatim uerò ratione, uel imaginatione quadam naturae coniuncta: sed in ea quoque non tàm discurrendo per singula, quàm summa tim. Ait uerò &hic formas in materia à formis naturae deficere concussione, quadam, id est, tum quia extra rationes discedere uidentur ab eis, tum quia informi materia deformas euadunt, tum quia miscentur oppositis, tum quoniam paulatim à pristina dignitate degenerant: naturalia uerò paulatim degenerare per secula Plotinus in superioribus ait, &Plato in Politico Protagora, Crytia. Menexeno nosque ibidem causas assignauimus, &hic ita breuiter assignamus. Degeneratio rerum quaedam est diuturnior ab initio scilicet mundani circuitus ad finem usque se porrigens: quae dum diuturna minus ab ingenti terrarum illuuione, ad illuuionem alteram perseuerens. Cogita igitur signa duodecim, quae in firmamento uidentur, signis subesse duodecim in nona sphaera signaris: quàm Plato sphaeram, &si non manifestè posuit, posse tamen existere cogitauit: quandoquidem esse posse non negat. Respondebant itaque quodam signa undique signis. Aries, Arieti, Tau rus Tauro, Gemini Geminis, Cancro Cancer, Leo Leoni, Virginis Virgo. Librae Libra, Scorpius Scorpioni, Sagittarius Sagittario, Capricornus Capricorno Aquarius Aquario. Pisces devique Piscibus. Tunc foelix auspicium fuit seculi seculorum tandiu foelix, quandiu eisdem eadem congrue bant. Transgressus autem est deinde per motum ad ortum Aries Arietem, sequentiaque tranigressi sunt reliqua consequenter. Naturales interea res simili quodam gradu generare coeperunt. QQuaquam etiam quibusdam seculis pristini uigoris nonnihil ad cempus recipere posse uidentur, quan do signa haec, &si non ad illa prorsus eadem saltem ad similia ueniant. Aries ad Leonem, aut salte ad Geminos: uel Leo ad Sagittarium, uel ad Libram: Gemini ad Libram, uel Libra ad Aquarium, caeteraque similiter: aut saltem aspectus illic oriantur, quos astronomi tradunt magis esse concordes, Conferunt interea magnae quaedam planetarum coniunctiones, quamuis &uicissim nonnunqua nocere contingat. Similiter id rerum mutationes conducit motus imaginum per accessum ad mer diem, recessum multis seculis restitutus: uerum non prius pristinam res felicitatem recuperabunt, quàm eadem reuertantur ad eadem.