# Opera omnia 1640.5-8

Ficino, Opera omnia, 1640.5 to 1640.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1640.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1640.5

Vt igatur for mulae ab animae intelligentia impressae in naturam animae genitalem essentiales sint efficacesque, & substantialia faciant, opportet, & formas tum in diuina mente, rum etiam in animae mente ita essen tiales existere, ut ibi ita lit idem intelligere quod & esse: atque etiam intelligere, quasi intelligende formare naturam. sicut in natura idem est esse atque uiuere, & quodammodo idem materiam uiuificare quod uiuere. Sed quaeritur numquid animalis intelligentia naturam formet rationali, uel i maginali quadam discursione, sicut artifex saepe materiam? Nequaquam nam & ars persectissima non consultat ulterius, sed agit iam more naturae, qua iam assequitur hactenus quoad potuit imita ta. Praeterea siqua cogitationis discursione naturam formare statuerit, iam formas efficiendas ad alias retulit, ut exemplar firmumque spectaculum, in quod aciem uagabundae rationis intendat, circa quod stabile discursio peragatur, ad quod comparare queat inueta. Quaeritur igitur utrum spe ctacula quędam externa prospiciat, an firmas eiusmodi formas habeant intus. Non externa quidem atque corporea (haec enim nondum existunt adhuc per naturam uidelicet generanda, per naturam inquam adhuc intellectu formandam) formas ergo possidet intus. Quod uero intrinsecus & naturali. ter possidetur, non est peruagatione quaerendum. Si ergo natura absque ullo consilij ministerio materiam continuè format, multò magis mens naturam sibi coniunctam format absque consilio atque uicissim. Conclude ipsam per momentaneos actus discursionem esse ubique aliquid praeter essentiam, & accidentale quiddam corruscationum instanideinceps dum apparer per partes lubito euanescens, itaque non posse per se firma & substantialia facere, sed ad effectionem eiusmodi opus esse firma & essentiali naturae alterius efficacia. Sicut non sollicitudine, non labore, sed indefessa facultate tum naturalia ab ipsa natura, tum naturę semina ab intelligentia pullulabunt. Conclude rursum: sicut in coelo natiua lux caliditasque stabilissima permanet, dum configurationes in dies circuitu commutantur: sic in uita mundi intelligentiam, & naturam in suis rationibus permanere, stabiliterque per eas efficere, etiam si quis illic, uel uniuersalis uel particularis discursus agatur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
