Latin
1640.9 to 1640.10
Ficino, Opera omnia 1640.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Quum uerò anima mundi secunda, id est, uira quaedam per se irrationalis ab intellectuali mundi anima corpori mundano tributa, sit ulrimum uestigium diuinorum, similiterque semina uelut ultima quaedam uestigia possideat idearum, ni mirùm &mundus ex hac uita corporeque compositus, longè à diuinitate degeneret: &saepe rum semina sua impediri uidentur in opere tum animam eiusmodi ad superiora collatum uidebitur perfectum. Quamuis enim perpetua quadam intellectualis animae suae praesentia mundanum hoc animal mansuetum atque peatum dici possit, tamen quoniam aliud &posterius est hoc animal quàm intellectualis anima, cogitare licet animam ipsam ab animali seiunctam, quod Plato in Politico, in Timęo, in Legibus cogitauit. Dic agè, quale mox suturum fit uastum hoc animal atque robustissimum sublatis intelligentiae fraenis? Ferrum quidem &si nunc ignitum, aerem quoque &si nunc luminosum, tamen appellare possumus natura frigidum &obscurum: Nam &ferrum paulò post frigiditatem suam, &aer obscuritatem mox manifestè declarat. Tali quadam conditione Plotinus mundanum hoc animal, quasi ferox uidetur effingere.