# Opera omnia 1641.1-4

Ficino, Opera omnia, 1641.1 to 1641.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1641.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1641.1

Cap. XVIII Nultimo libri capite, primò quidem breuiter prosequitur malorum causam ex praecedentibus orientem deinde causas uniuersi conprehendit. Causa ueròmalorum, altera consequentiae ratione, altera ratione finis consideratur. Nam sicut ad bonum majus consequitur minus bonum, rursumque ad minus longo ordine minimum: sic & ad minimum mala contingunt. Praeterea sicut in concentu musico quarta uox, imò & secunda, & septima quae seorsum non consonarent, una cum con sonantibus gratiorem conficiunt consonantiam: sic in ordine rerum minora bona cum maioribus, minima cum minoribus, mala cum minimis bonum totius commune reddunt admirabilibus. Quid uerò? Quòd quae in hoc aut ad hoc mala uidentur, eadem in illo, aut ad illud esse bona reperias, cuncta denique ad commune conducunt uniuersi bonum. Post haec tres mundi boni artifices: Primum quidem intellectum diuinum: secundum uerò intellectum animalem animamque intellectualem, tertium animae huius imaginem, id est, uitam inde corpori dedicatam. Qua in re, teste Proculo Porphyrius cum Plotino consentit. Sed cur ipsum bonum non uocat artificem? Quoniam in artifice operum exemplaria sunt. At in ipso bono quum sit unitas simplicissima, exemplar mundi quod est multiplex collotare non audet, sed ipsum bonum Plato Plotinusque nominant, tum artificis mundani partem, tum mundani operis finem: quasi filius amore paterni praegnans, mundanum procreet gratia boni, & conformet ad bonum. Ipsum itaque bonum intellectualem generat mundum: hic uerò procreat animalem: hic similiter naturalem naturalis uerò corporeum. Alius autem sic fermè ex alio profluit, sicut, in aqua circulus dependet à circulo: & sicut ex luce lumen, ex lumine splendor, ex splendore calor, ex calore generatio prouenit. Intellectus quidem est intellectuali anima procreanda ullo modo discendità patre: imò per coniunctionem ad patrem potestatem habet creationis & actum. Similiter intellectualis anima quatenus incumbit intellectuali summo, abundat inde, & exundat in alteram Altera rursum, id est, uita corporea, quatenus dependet ex anima cuius est imago impletur seminibus, simulque formis implet huius mundi materiam. Ipsum quidem bonum excedit statum: status enim in bono fit atque gratia boni: intellectus autem ipse status existit: intellectualis anima primum stabile iudicatur. Vita uerò huius imago stabilis quidem est, quantum existit inde, mobilis uerò per accidens, quatenus corpori propriè mobili copulatur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
