# Opera omnia 1643

Ficino, Opera omnia, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1643
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1643

Cum igitur differant quidem inter se omnino, nec ulla fit ratio & causa differentiae, casu differunt: concuriusque principiorum talium irrationali sorte contingit. Casu certè accidit esse duo, casu accidit esse principia. Horum namque concursus ad hoc ipsum quod aequè principia sint, causam non habet, uel ex alterutro ad alterum, uel ex tertio quodam determinatam, ergo casu concurrunt: itaque post haec concurrent omnia casu. Praeterea, si Deus aptus est ad materiam exornandam, materia uerò apta ut exornet à Deo. quaerimus unde nam eis haec mutua fit aptitudo? Oportet enim esse aliquid quod inter se ritè conciliet: nam cum haec ualde inter se discrepantia & opposita sint nunquam ex seipsis ad congressum apta reddentur. Non à tertio quidem dices conciliari: ne ego fortunam admitto conciliatricem. Denique cum materia non sit ex seipsa ad bene esse sufficiens, sed ad hoc Deo prorsus indigeat, Deus autem, & ad esse, & ad bene esse sibi ipsi sufficiens: quis non uideat Deum superiorem esse materia, ipsamque materiam, sibimet adesse nullo modo suppetere? Alioquin ad bene esse sibi quoque suppeter et. Igitur ab eodem effici Deo à quo perfici non negatur. Quomodo Deus sit infinitus: & quomodo sit in rebus omnibus post Deum infinitudo quaedam, quasi materia: & quomodo diuersa sit compositio in rebus incorporeis atque corporeis

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
