# Opera omnia 1644.5-7

Ficino, Opera omnia, 1644.5 to 1644.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1644.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1644.5

Quòd si proprietates ibi uariae, quia distinguunt, in actumque edunt obsolutissimum, quasi formae sunt, certè natura ipsa communis ad has, sicut materia sese habet. Sic itaque mundus corporeus superioris imago est, incorporemum mundum referens uelut exemplar: si multiformis referatur ad multiformen, si materia haec referatur ad illam. Sed in hoc partes quidem sunt in toto, non totum partibus inest. Illicautem tota intellectualis illis illa natura qualiber continetur idea, sed aliter atque aliter, ut alibi declarabitur. Tum uerò si mundum illum seces in partes, postea inter se disfunctas, eandem habebit materiam quàm & noster. Sectio enim est huius nostrae materiae passio. Sed nota materiam propriè quandam admittere sectio, nem neque materiam, si expers sit quantitatis, admittere: neque quantitatem rursus id passuram, si a materia procul fuerit patiente primo. Sic ergo materia quanta secatur potius, quàm quantiras uel materia sola. Sin autem quodlibet eorum, quae illic concipiuntur, ut multa intra se ipsum reliqua complectatur, aded ut totum ipsum nusquam uideatur per sectionem fuisse disiunctum, materiam quidem hanc nostram illic esse negabis: sed aliquid interim inuenies illic quasi materiam, cum multa primo intuitu contemplatus,, mox sub multis inueneris unum. Offert quidem primo se tibi ut mulcipsex atque multiforme. Prius enim in notitiam formale uenit ut mouens, quamuis ibidem origine quadam ipsum materiale sit prius. Quo rursus materiali prius est ipse boni ipsius actus, quo hoc materiale fit actu lam uerò cum esse simpliciter antecedat esse hoc, & esse tale, meritò prius & ibi con sideratur esse, quàm esse multiplex atque formale. Confirmatio superiorum de uirtute mentis penetratiua & resolutiua, quae similitudo sit materia itas inferioris ad superiorem, & quae similitudo, & quomodo constituatur ex

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
