Latin
1645.5 to 1645.8
Ficino, Opera omnia 1645.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ille itaque mundus totam implet aeternitatem, hic totum tempus quae uerò subijciuntur Lu nae partem temporis explent. Consideramus in mundo intelligibili essentiam, ut formabilem seipsam praecedere ut formatam, ordine quodam dico non tempore, formam uerò eius esse plenitudi nem ac seriem idearum: consideramus &illius mundi patrem, tanquam unum &tanquam bonum, In unitate, eminentissimam simplicitatem: in bonitate, foecunditatem prorsus communicabilem. Ab unitate mirabiliter ab omnibus segregara cogitamus pendere, quod in mundo intelligibili est loco mareriae solitarium indefinitumque adhuc, &a formis sequentibus segregatum. à bonitate uerò quod est formale iam atque exuperanti illius communicatione foecundum. Penes mundi illius patrem, unitatem &bonitatem sola ratione distinguimus, sed in mundo illius filio, essentiam formabilem ab ideali forma, formasque inter se ideales distinguimus ratione formali. In mundo autem sensibili ad formabilem distinctionem desuper uenientem accedit materialis, localis, temporalisque distinctio. Materia in hoc illius materiam sequitur, forma formam. Sed ad illam rursus materiam redeamus. Postquam posuimus ipsum unum, cogitare solemus nonnihil inde pendere, quod non sit ipsum. Hoc ergo &quia pendet inde, non est ipsum, &quia non est ipsum, est ipsum unum, uicissim pen det ex uno. Pendere, quidem inde, motio quaedam esse uidetur, non esse uerò ipsum esse uidetur, alteritas atque diuersitas. Duo igitur haec se inuicem consequuntur, quamuis ratio non sit eadem utriusque. Non enim ubique quicquid non est aliquid, statim pendet ex illo. Tum uerò materia rationem quidem formalem, uel idealem nullam habet, sed duntaxat materialem. Ratio uerò haec hoc ipsum praecipuè cogitatur, scilicet pendere inde, nec illud esse, atque è conuerso. Hanc ob causam Pythagorici materiam binarium nominabant. Sicut enim binarius est primus à numerali unitate processus, sic superioris mundi materia prima est à diuina unitate processio. Constat etiam quodammodo ge minis elementis qualiacunque sint, scilicet dependentia negationeque simul tanquam motione alteritateque prima: quicquid autem hic adiunxeris iam est formale, idque materia reportare uidetur per ap petitum illuc unde processerat conuertentem: qui sanè appetitus ternarium iam implere uidetur. Quamuis autem materia per se careat efficacia formae, non tamen conuersione careat, si modo conuersio ipsa sit appetitio: quippe cum appetitio egestatem sequatur materiae propriam.