Latin
Cap. V
Ficino, Opera omnia 1646
Unproofread scanNot analysed yet
Conditio uerò indeterminata, &imperfecta propriè pertinet ad materiam: quinetiam ex eo, quod in re aliqua est alteritas &diuersitas, si modo illic fit unio uera, est aliud quidem loco actus &formae, aliud ueroò loco potentiae atque materiae, imò &esse alterum quàm illud, est non esse illud. Hoc ipsum uerò, quod dicitur non esse illud, tanquam ad negatiuam indeterminatamque conditionem uergens, pertinet ad materiam. Probatur in corporibus esse materiam.