# Opera omnia 1646-2

Ficino, Opera omnia, Cap. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1646-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1646-2

Cap. VII. Piniones quatuor de materia falsas in septimo capite reprobat: Primò quidem Empedoclis, Omateria & compositionis primam, & resolutionis ultimam putantis quatuor elementa. Quod ideo falsum est, quoniam elementum dissoluitur, materia uerò nequaquam: quod satis in Theologiae quinto probauimus. Secunda uerò, quae Anaxagorae solet adscribi. Ferunt enim nonnulli(si credere fas est) Anaxagoram posuisse duo principia rerum, intellectum scilicet, & mate riam, quae neque ab intellectu sit, neque ab eo nouas accipiat formas, sed ipsa in se cunctas habeat, sed confusas: discernantur autem per intellectum: uerum in mixtura eiusmodi formae omnes imperfectae sunt, & inuicem impeditae. Est & imperfecta materia, quae sua expedire non ualet. Cum igitur essentia haec imperfecta sit, ideoque nec per se, sed per participationem quandam habeat esse, sequitur super hanc essentiam esse perfectam, neque simili conditione confusam, ne rursum superiori quodam indigere cogatur. Iam uerò haec intellectualis opificis essentia est superior, quàm materia, ut do minari materiae possit, ac dominando perfectè formare.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
