# Opera omnia 1646.1-4

Ficino, Opera omnia, 1646.1 to 1646.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1646.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1646.1

Cap. VI. Aput sextum argumentis quatuor ostendit in corporibus esse materiam. Primum ex commutatione elementorum mutua, quae nec ex nihilo facit aliquid, neque quicquam deducit in Enihilum, ideoque necesse est utrinque materiam formarum mutationi subesse. Secundum ex qua dem dissolutione compositi. Tertium ex resoluntione ad extremum usque redacta. Quartum idem ex elementorum natura confirmat. Profectò cum ex aqua fit aer: formae quaedam ibi mutantur, neque totum quicquid erit in aqua perit, ne aliquid deducatur in nihilum, cum naturae intentio non sit ad malum, neue alioquin cogatur aer ex nihilo fieri. Cum enim non quodlibet fiat ex quolibet, mult minus aliquid naturaliter fit ex nihilo. Restat igitur aquae aliquid, quod aquae formam exuens, uicissim aeris induat formam, sitque continuae motioni subiectum, quam neque quod abit, neque quod accedit, sustinere potest, & tamen mutatio tanquam accidens debilissimum indiget fundamento. Verum ne neges naturalibus formis subesse materiam, memento formam cum sit principium actionis, actum quendam meritò iudicari: actum uerò, qua ratio ne actus, cum propriè agat, pati non posse. Cum igitur naturalia inuicem patiantur, constat praeter formas quibus agunt materiam, id est, essentialem potentiam, qua patiantur habere, & hanc subesse omnibus unam, ut facilius compatiantur inuicem, atque commutentur. Sed haec quidem nos simili quadam uia in Theologiae quinto pro bamus, & noua hic ratione sic iterum confirmamus. Corpus sicut apud Mathematicso in terminos, quasi externos desinit, scilicet insuperficies duas, alteram profunditatis, alteram altitudinis. quae neque corpora sunt, & aliud certe sunt, quam nihilum: sic apud Physicos in terminos finitur intermnios, qui neque corpora sunt neque etiam nihilum scilicet, ex alto in formam, ex infimo in materiam. Decet enim entium ordinem in descensu, antequam definere cogitetur ad nihilum, quod extremum uidetur externum, finiri in terminum quendam sibi coniunctum. Id autem est non actus aliquis entium: nam infra quemlibet actum subest quod fieri, & quod pati possit ab actum. Est igitur extremum, hoc potentia capax actuum atque patiens.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
