# Opera omnia 1646

Ficino, Opera omnia, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1646
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1646

Conditio uerò indeterminata, & imperfecta propriè pertinet ad materiam: quinetiam ex eo, quod in re aliqua est alteritas & diuersitas, si modo illic fit unio uera, est aliud quidem loco actus & formae, aliud ueroò loco potentiae atque materiae, imò & esse alterum quàm illud, est non esse illud. Hoc ipsum uerò, quod dicitur non esse illud, tanquam ad negatiuam indeterminatamque conditionem uergens, pertinet ad materiam. Probatur in corporibus esse materiam.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
