Latin
Cap. VII
Ficino, Opera omnia 1647
Unproofread scanNot analysed yet
Multò uerò imperiosius, &facilius, &exactius mouebit materiam artificiosiusque formabit, si formas ipse in se praescriptas habeat, &imprimat in mareriam per se prorsus informem: ideoque ad omnia mira facilitate cedentem, quàm si infor mis ipse casu materiam tractet, &in discernendis confusis, quasi quadam sorte laboret. Confutat post hęc Anaximenis, uel Anaximandritut fertur) opinionem, esse dicentis materiam infinitum. Si infinitum hoc appellant, quod nequeat pertransiri: aut hoc primo &per se, &in se infinitum erit id est, ipsaformalis infinitudo: aut quasi accidens erit in alio. Non primo utique modo, quod enim sic est infinitum, ex toto est sigillatim pariter infinitum: atque ita in corpore non esset totum parte ma ius, neque pars à parte differens, uel à toto. Non etiam secundo modo: sic enim illud accidit infinirum, per se ante hunc accessum non foret immensum: itaque non caperet infinitum. Et quicquid sit non est materia id, quod accidit, quoniam est in alio. Non rursus materia est illud, cui id accidit, non sit infinitum ex opinione iam posita, neque totum hoc compositum est prima materia, quia non sim plex, sed in prius aliquid resolubile. Tum uerd refellit Democritum ponentem pro materia rerum atomos, id est, corpuscula quaedam indiuidua prorsusque disiuncta. Sed neque corpus aliquod indiuiduum est, neque ex inuiduorum numero magnitudo concrescit: neque ex discretis uiscoque carenti. bus continuitas humorque corporum coalescit: neque ex uita carentibus uita creatur: neque ex casu fit ordo perpetuus ad intelligentiam pertinens atque artem: neque ars, uel naturalis, uel quaesita, ex mate rijs continuitatem naturaliter fugientibus aliquid unquam conficere potest. Materia non est quantitas, nec habet propriam quantitatem. Item quòd ratio formalis trahit secum quantitatem certam, non è conuerso.