# Opera omnia 1648

Ficino, Opera omnia, Cap. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1648
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1648

Est enim quantitas forma quaedam, ac tanquam aliquid formale minus in specie, uelut magis formali continetur, & uelut illic implicata, mox in materiam explicatur. Hinc fit ut certae uinentium species, certas habent magnitudines & figuras. Pertinere autem quantitatem ad formam, neque esse materiam ex eo patet, quod quantitas ubi metitur & numerat, rationem habet determinantis. Ma teria uerò pura determinabilis tantum esse censetur. Mitto, quantum adducantur passim formae rerum, uel inter se differre, uel permutari. saepe pro modo mutationeque quantitatis atque figurae. Quod sanè nunquam adducet materia pura. Taceo nunc effectus occultos, qui certis ex figuris & numeris corpora saepe nostra animosde resultant. Certè antè esse, quantum ponitur esse simpliciter: nunquam enim aliquid esset quantum, nisi simpliciter esset. Est autem simpliciter, etiamsi non sit quan tum. Quando igitur ipsum simpliciter ens, quod antecedit esse quantum, primò cogitatur extendi, Tunc primum quantitas oritur ipsa, scilicet entis extensio. Haec ipsa entis portio, quae protenditur, materia est iam corporea facta: extensio uerò quantitas. Extensio quidem subiecto indiget. Siquidem est accidens, & passio quaedam formalem entis actum necessarid sequens. Iam uerò cum ali quid extendatur, neque tamen ipsa extendatur extensio: hoc ipsum quod protenditur materia est extensioni subiecta, extensione necessariò prior. Nisi enim quodammodo sit, protendi non ualet. Neque uerò suspicari licet, quantitatis subiectum esse formam. Quęlibet enim alia forma, tanquam incomparabiliter efficatior quantitate non subit, imò subigit quantitatem. Denique quòd in mundo intelligibili copia uirturis est potestasque per omnia praesens & inferioris excessus: per quantitatem uelut eius imaginem insensibili mundo refertur. Quod autem illic uirtutis copiae, uelut materia subest, per materiam hanc referri uidetur. Cum igitur non ad idem spectent quantitas atque materia, nimirum neque esse eadem iudicantur. Sed quis non uideat, & numeros in rebus etiam à materia segregatis existere? & puncta lineasque, imô & superficies, neque materiam esse, neque necessariam habere materiam. Conclude quantitatem, cum sit formale aliquid ex agente potius, quàm ex materia dependere. Cumque sit inter formalia minimum, meritò sic ubique tribui, ut forma praestantior exigit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
