# Opera omnia 1649.5

Ficino, Opera omnia, Cap. XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1649.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1649.5

Suscipit uero formam modo corporeo, quia materia fit interea moles. dum & uirture, & gratia formae quantitatem excipit formae conuenientem: atqui nisi molem habuerit, adhuc suscipiet qualitatem, quamuis nondum corpoream. Sicut enim in eodem spatio in se inuicem multae sunt qualitates, spatio eas minimè distraliente: sic etiam nisi spatium fuerit, esse simul, multoque magis simul in materia poterunt. Materiam plerique tanquam spatium cogitant, & id quidem uacuum & immensum, quoniam animus cum aciem in hanc intendit, nequid in signum aliquod se dirigere, alioquin formam illic aliquam cogitaret.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
