# Opera omnia 165

Ficino, Opera omnia, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/165
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/165

Quòd si ipsa quoque esset corpus, opus esset adhuc alia quadam forma tam animae quàm corpori, per quam ambo simul unum animal uocarentur, quàm quidem formam aliam proprius animam uocaremus Nam per animam, quasi per formam corpus quod antè potentia quadam est uiuens, actu fit uiuens, & animalactu. Anima igitur solum est forma, praesertim quia si duas haberes partes, materiam scilicet atque formam tria sequerentur absurda. Primum, quod non secundum se totam formaret corpus, quia non formaret ipsum per partem eius, quę est materia, oportet autem propriam formam secundum totam sui essentiam, totam perficere materiam propriam. Secunum, quòd pars illa animae quae forma dicitur, duarum materiatum rationis eiusdem perfectio foret, quod natura non patitur, sicut neque patitur formas duas rationis eiusdem eandem informare materiam. Tertium, quoniam anima in corpora haec inferiora commutaretur, atque uicissim, si communem cum his materiam possideret. Quod ideò nefas est, quia si fiat corpo rum animarumque mutua commutatio, multò magis fiet quarumlibet animarum in quaslibet animas transmutatio, rursusque quorumlibet corporum in corpora quaelibet. Sit igitur anima solum forma. Forma, inquam, non accidentalis, sed substantialis. Nam cum anima ipsa sit rectrix motrixque corporis, ita ut non contineat ipsum, sistat, & torqueat, corpore praestantior est. Corpus substantia est Nullum uerò accidens nobilius est substantia: Rur sus motor, quantum est principium motionis, non pendet secundum esse suum ex eo, quod mouetur. Igitur anima ipsa quę reuera est motrix corporis, à corpore non dependet quasi pedissequa corporis, ita non est corporis accidens. Praeterea quicquid uicissim opposita suscipit, atque ipsum interim permanet idem, substantia est, anima eadem permanens recipit tum opinionem hanc, tum illam, inter se contrarias, tum scientiam, tum ignoran tiam, & repugnantes affectus, anima igitur est substantia. Substantia inquam, ut forma quaedam substantialis. Forma autem non est corpus, quia omne corpus forma aliqua designatur. Forma uerò qua ratione forma est, formari non potest. Hinc fit ut anima non sit corpus. Missas facio in praesentia rationes quibus ostenditur animam nostram accidens esse non posse quia si necessitate quadam haereret subiecto, non posset illi repugna re, neque in se unquam reflecteretur, neque super accidentium genus ad substantiae genus ascenderet, ipsumue propriè definiret, uel discernere posset ab accidentibus, uel quantò interuallo accidentia superat, ritè metiri. Quinta ratio. Corpus natura sua dispersum est.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
