# Opera omnia 1650

Ficino, Opera omnia, Cap. XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1650
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1650

Nusquam ergo sistit intuitum: Ideoque circumuagus hac & illac distractus, per interuallum uidetur uacuum peruagari, ac rursus immensum. Si eninm uel centrum, uel circunferentiam, uel aliter lineas designauerit, formas excogitare cogetur. Reuera enim sicut spatium ipsum, sine alio quoquam spatio capaciats est ad alia, ita materia sine spatio proprio capacitas est ad spatium. Et quamuis ipsa quoque ita per se magnitudine careat, sicut & species ideales, tamen nulla species apparet spatium con templanti, quoniam formam sibi propriam ipsa definit, indiuiduamque conseruat. Materia uerò uidetur spatium, quoniam & spatio subest, & nullum sibi signum ipsa definit, & nunquam secum ipsa quiescit, sed dum species induit uarias, semper exuit uicissim, nimirum ad formarum cursum sic ipsa currere nobis uideri solet: sicut: ad nauis motum littus ipsum nautis moueri uidetur. Qui uerò sub longo uariarum ductu formarum tractum interea materiae cogitat, meritò materiam uelut spatium, & id quidem mobile cogitare compellitur

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
