# Opera omnia 1651.1-4

Ficino, Opera omnia, 1651.1 to 1651.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1651.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1651.1

Cap. XIII. Vemadmodum in superioribus ostendit materiam nec esse quantitatem, nec quantam, sic in pręsentia, nec qualitatem esse, neque qualem. Absurdum enim dictu est, subiectum omnium esse qualitatem: cum in subiecto esse, sit proprium qualitatum. Praeterea, siue id subiectum natura quaedam definita certaque dicatur: materia quae necessario indefinita est, esse non poterit, siue incerta & indefinita natura, tunc materia quidem erit, qualitas uerò nequaquam. Qualitatis enim proprium est determinare aliquid atque discernere. Obeciet aliquis. materiam uel esse, uel habere qualitatem ex eo, quòd omnibus aliorum careat qualitatibus, quasi haec ipsa priuatio sit proprietas qualitasque materiae: per quam à caeteris differre putetur. Concedemus autem hanc ipsam qualirarum uacationem proprietatem esse materiae. Sed eam interim qualitatem esse negabimus. Magis enim diuersa est qualitatis priuatio qualitati, quàm quantitas, uel substantia. Si igitur priuatio quiu alitatum qualitas appelletur, multò probabilius substantia, uel quantitas poterit qualitas nominari. i raet, rea stultum dictu est, aliquid fieri quale non ab ipsa qualitatis natura, sed ab opposito qualit. tis, il est, ab ipsa qualitatum priuatione. Sanè cum dicunt materiam ob ipsum, quod ab aliorum quall. tatibus altera est, siue diuersa, esse qualem: nunquid materiam, tunc tanquam alteritatem esse uolunt? Si ita putant, non erit ut qualis: sicut neque qualitas, qualitas esse censetur An fortè materiam tunc esse uolunt, tanquam aliquid alterum? Si ita putant, certè sicut alteritate est altera, sic etiam qualitate qualis, qualitate inquam alia praeter se natura. Erit igitur alia quaedam qualitas, per quam qualis materia fiat. Si fit alia qualis, non est materia qualitas. Tum uerò sicut alicuius qualitatis priuatio, non est qualitas illa, sic omnium orbitas qualitatum, nulla qualitas est iudicanda, neque rursus qualis, siquidem qualitatibus undique uacat. Item sicut negatio non est affirmatio: sic priuatio non est qualitas. Ita enim priuatio in negando, sicut qualitas in affirmando consistit. Rursum non omnis propri tas esse qualitas iudicanda est. Sicut enim opponitur qualitati priuatio, sic & horum proprietates inter se opponuntur. At qui sicut est aliquid proprium assirmationis & qualitatis, sic & aliquid negatio nis & priuationis est proprium: neque tamen id qualitas erit, sed oppositum potius qualitati.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
