# Opera omnia 1651.13-14

Ficino, Opera omnia, 1651.13 to 1651.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1651.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1651.13

Na turae namque ipsius relationem hic intelligi uolumus prouidentiaeque diuinae. Nihil uerò materia est alienius quàm relatio longica. Haec enim uel opinione, uel in re quapiam, uelut subiecto fundatur. Materia uerò contrà subiectum est duntaxat & fundamentum. Praeterea probabile est, hic priuationis nomine relationem quandam significari, id est, indefinitatem subiecti huius, & indigentiam ad alia naturaliter institutam, cupideque uergentem. Ideoque non facilè quis descernat, quomodo duae quaedam sint rationes: una quidem priuationis: altera uerò materiae. Non solum enim re. sed etiam ratione sunt unum. Nemo uerò dixerit materiam eo modo priuationem, quo priuationes alias solemus dicere, id est, defectus aliquos in subiectis. Materia enim ipsa omnium est subiectum. Nullus iterum materiam priuationem putet ut nihilum. quando enim corpora, uel ex materia componuntur, uel in materiam resoluuntur, longè ab est, ut uel de nihilo fiant, uel deducantur in nihilum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
