# Opera omnia 1655-3

Ficino, Opera omnia, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1655-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1655-3

Cap. II. IN secundo capite materiam duplicem obseruabis. Primò quidem compositam naturalemque ad formam artis acceptam, quando ex aere fit statua. Secundò materiam quoque naturalem, sed sim plicem & acceptam mox ad formam similiter naturalem, ut quando ex aqua fit aër. In primo quidem quod esse dicitur statua in potentia, aes ipsum est: cui quidem opponitur, quod dicitur actu statua, quod neque aes est, neque fabricata in aere figura, sed quoddam ex utrisque compositum hoc ut actu existens, opponitur quidem aeri quatenus erat hoc in potentia, neque sic praedicatur de aere: Non igitur aes statua fit, sed ex aere fit statua. Hic certè quamuis materia easdem, id est. ipsa aeris substantia maneat sub figura, tamen aliud quiddam est, quàm figura atque compositum. Multò iraque magis materia diuersa est à forma atque composito, ubi in aduentu nouae formae, & ad generationem noui compofiri necessariò prioris compositi substantia permutatur, ut quando ex aqua fitaer, ibi enim subest materia prima, in qua nihil est formae, ut meritò dici possit esse nihil in actu. Materiae uerò secunda tanquam compositae aliquid formae possident, adeò ut dum aliud in potentia sunt, secundum aliud sint in actu. In superioribus igitur, quoniam ex materia praecedente, & ex forma adueniente fit aliud quiddam, id est, compositum, idque non est idem, quod & materia, uel etiam forma, merito aliud quidem dicitur, quòd est in potentia, id est. materia: aliud uerò quod existit actu, id est, compositum. At uero in animo non ita dicendum esse uidetur. Quando enim animus acquirit habitum. non euadit ex ani mo atque habitu composita quaedam essentia tertia. Idem igitur animus qui dicebatur potentia sci ens, mox dicitur actu sciens. Fit autem actu sciens, non qua ratione fuerat inscius, sed qui rationalis & docilis: nempe cùm iam est actu ductus adhuc seruat aptitudinem ad scientiam, sed non seruat in scitiam: sed aliter in potentia est ad habitum comparandum, aliter habitu comparato in potentia est ad actum. Quòd autem non qua ratione ignorans est, doctus euadat, patet, quoniam non quilibet ignorans facilè doctus efficitur, sed qui est aptus. Neque ad habitum priuatio confert, sed potentia. Conclude ubique, quod in potentia dicitur, esse subiectum, quod uero in actu compositum, uel quasi compositum. Formam uerò in subiecto nominari actum, non quidem simpliciter, sed subiecti Denique praeter formam uel habitum, qui est forma quaedam, nominari etiam actum actionem ipsam quae à forma uel habitu prouenit, actionem uerò actum potissimè nuncupari, quoniam & manifestior est, & huius gratia forma, uel habitus comparatur, & tota uis formae, uel habitus ad actionis producitur efficaciam.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
