# Opera omnia 1655

Ficino, Opera omnia, Cap. XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1655
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1655

Quamuis autem materiam substantiam nominemus, quia substat corporibus: neque iacet in alio, putamus tamen eam desuper perpetuò dependere: adeò ut nihil in ea uigoris sit ad se conseruandam. Dependet igitur tum ab ipsa natura, quasi neruo quodam inde deuincta. Quin etiam per for mas à natura in materiam concinneliactas quali per neruos assiduè colligatur Ipsa uerò formam susti net modo profundo. Atque dum cadit ab ente, id est, à natura quae uerorum entium infimum est, inte rea subest ut fundamentum imaginibus entis, formis scilicet naturalibus. Quamobrem etiam si apud quosdam materia dicatur habere quasi esse in se suae essentiae proprium, quod quidem in ea antece dat esse formale atque existere, tamen primum quoque esse illistributum, conseruatur ipsi ab ipsa natu ra semel: sicut à formis corporum conseruatur esse secundum atque existere, sed uicissim ab alia deinceps atque alia, quasi natura uarios in horas applicet neruos, per uices ad materiam sibi cognatius uinciendam. Sed finem iam disputationi huic imponamus. Nam in libro etiam ubi Plotinus disputat incorporea nihil pati, & alibi multa de materia tractabuntur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
