Latin
1656.1 to 1656.3
Ficino, Opera omnia 1656.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Rursum hic obserua, actum qui est forma, uel loco formae, quoniam ad subiectum accedit uelut adhuc informe atque impotens, indigere quodam exterioris causae beneficio: actum uerò qui actio est, ex ipsa formae, uel habitus potestate prodire Quomodo aliter se habet potentia, &actus sub coelo atque in coelo, &rursum in mundo III. intelligibili Cap. QOst haec autem prohibet in mundo intelligibili aliquid esse in potentia iudicari: in potentia inquam, quae &uergat ad nouum actum, &res quaedam naturaque alia fit quam actus. Dicit autem quaecunque ibi potentia fingatur, rem ipsam non solùm esse semper in actu, sed actum quoque exi stere: tum quoniam quae ibi, quasi materialis potentia ponitur, est forma quaedam, ideoque &actus: tum quia potentia haec, &actus quem aspicit, non duae sunt naturae, sed una. Neque tamen debemus ex eo quòd materia illa eandem semper habet formam, dicere prorsus idem existere: nam &si Deus in materia corporis formam in aeternum continuaret, adhuc forma foret aliud, quàm materia, sicut euenire in coelestibus arbitramur. Rursus quemadmodum in eo qui iam didicit, non petit ipsa discendi potentia: non enim per doctrinam aufertur potentia docilis, sed perficitur, sic in mundo intellectuali unà cum actu formali, latet etiam potentia quaedam, quamuis neque per hanc dica tur illic esse aliquid in potentia, neque hęc alia substantia, sit quàm actus, sed sola differat ratione, Profe ctò, quemadmodum Aristoteles materiam &formam sub Luna duas esse naturas uoluit, duasque substantias: in coelo autem fortasse unam esse corporis illius naturam, quae sit loco materiae uel subiecti ad lucem suam, quae lux non sit alia quaedam natura, praeter naturam illius corporis, sed sit illius naturae proprietas atque actus: ita Plotinus existimat de materia &forma in mundo corporeo atque incorporeo.