Latin
1658.5 to 1658.8
Ficino, Opera omnia 1658.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Nam in fundamento eodem formalibus inter se rationibus differunt. Quamuis autem motus quodammodo dicatur essentia, non tamen è conuerso essentia ipsa, ipse motus existit, alioquin statui mi nimè conueniret, neque rursum essentia est status: sic enim motui non congrueret. Similiter de altero &eodem licet argumenti. Vna igitur essentia sit, in ea sint &multa: quae non tam multae sint essentiae, quàm tut ita dixerimi essentialia multa. Essentiales inquam rationes, &proprietates, &actus, fermè sicut in igne lux, calorque, &leuitas. Atqui ut quidam putant, neque haec, neque illa tanquam in subiecto qualitates sunt, sed tanquam actus quidam in agente principio. ex eodem penitus prodeuntes. Profectò cum prima essentia tanquam forma prima efficacissima sit, nimirum innumera biles fermè uires essentiales, &actus ex ea pullulant, &in eam, ratione inter se formali &efficacia dis ferentes: ibique omnes tanquam differentiae quaedam sunt, quae sub una essentia uidentur essentias constituere, dum essentiales species ibi constituunt. Neque uerò miraberis illic esse plura, quae quidem inter se diuersa sint formaliter, quamuis fundamento sint unum si considerabis, quàm uariae sint membrorum seminariae rationes in uirture seminis una, &quam uariae uires in anima ex anima germinanres omnesque simul. Item quantum lineae extra centrum inter se distent, quae tamen in centro non di stant. Cogitabis sanè circulum, ut unum aliquid, in cuius centro uelut essentia, &fundamento lines unum sint, per ambitum uerò quasi per formam multae sint, atque distantes, similiter primam finges essentiam. Quantum uerò, quę in causa sunt coniuncta, sint in effectu discreta, nemini dubium. Nam quae in causa non solum sunt situ simul &tempore, sed essentia insuper una, in effectibus praeter lo corum distantiam &temporum interualla, essentijs insuper distinguuntur. Essentia namque debilior non ita sicut prima potest eadem plurimis simul suppetere uiribus, quae multis insunt formis, neque sufficere pluribus actionibus, quae uarijs proficiscuntur ex formis. Memento uero, quae hic de essentia, &illis quinque dicuntur, tentari potius quam absolui. De his enim in libris de Generibus entis diligentius pertractabitur. Memento insuper, nullas in rebus diuinis qualitates proprio nomine poni debere. Quae enim ibi qualitates apparent, sunt &differentię speciales, quibus necesApud nos sario species ipse constituuntur atque discernuntur, &intimi perpetuique actus essentię.