Latin
Cap. VIII
Ficino, Opera omnia 166.9
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsa uerò anima non est uirtus temperatioue humorum, sed forma quaedam substantialis, simplex, indiuisibilis, quae uirtute &arte naturali spiritus, humores, membraque temperat. Septima ratio. Corpus non est simul totum in pluribus. Cap. X. Eque corpora, neque formae diuisae per corpora possunt omnino esse simul in plu ribus partibus aut locis. Vis seminaria tota est in qualibet particula seminis. In quot enim particulas semen diuiditur, totidem animalia oriuntur, quod maximè in piscium ouis apparet.