Latin
Cap. II
Ficino, Opera omnia 1661
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II. ¶N secundo capite tentat quid potissimum in his dubitationibus sit dicendum. Primo quidem uide tur concedere liquidum corpus per aliud tum materia, tum qualitate penitus ingredi, sicut per hombicem aqua. Atque posse post eiusmodi mixtionem ibi magnitudinem aequalem esse atque prius, prae sertim ubi ingrediente liquore subterfluit aër: posse etiam magnitudinem augeri, ubi alterum alteri sit prorsus imbibitum. Quid enim mirum, si hoc ex illo nouas accipit qualitates, nouam interim accipere magnitudinem? atque sicut per totum accipit qualitatem, ita dimensionem illius penitus intromittere, atque inde concrescere: Sed cum qualitas qualitati potius aduersetur, quam uel qualitas quantitati, uel quantitas quantitati, meritò in mixtione prior aliqua qualitas uel transit in nouam, uel obscuratur, quantitas autem magis permanere uidetur. Quo uerò exactior fit permixtio, eò magis formae priores sequenti for mae concedunt. Quod quidem &arte perficitur &natura. Forsan uerò dimensio absque sectione dimensionem ingredi potest, sicut &qualitas qualitatem, &materia saepe materiam. Nihil enim hanc prohibet penitus ingredi, cum suapte natura sit incorporea. Vbi autem impeditur ingressio, non qua ratione ibi dimensio est, impeditur, sed qua densitas duritiaque resistens. Haec enim est, quae propriè nescit cedere, ideoque intromittere uel ingredi nescit. Aliud uerò esse duritiem, aliud dimensionem nullus ignorat. Impedire autem ingressio solet non solum à qualitate dura, sed ab hostili etiam qualitate. Vbi uerò neutra sit, impedire non solet introintus Haec unà cum Plotino tentauisse potius, quam absoluisse sufficiat. Nam aliquis forti dixerit, quando corpus hoc in illud prorsus infunditur, fitque interim alteratio, si magnitudo non crescat, priorem desinere dimensionem, unà cum propria forma, dum fit utraque noua. Ipsam namque dimensionem in rebus esse distantiae causam: &idcirco quatenus duae quaedam in aliquo dimensiones existunt, illic esse horum ad illa distantiam molamque protendi. Quod quidem &Plotinus hic fortè significauerit dicens, materiam suapte natura non respuere mixtionem, praesertim quando neque propriam quantitatem habeat, neque ullam reijciat quantitatem: &quando repetit corpus aliud penetrare per aliud, non dimensiones reperit, sed qualitates atque materiam.