# Opera omnia 1661.1-4

Ficino, Opera omnia, 1661.1 to 1661.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1661.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1661.1

Plotinus autem pro sententia prima rationem adducit nullam, tres uerò pro opinione secunda. Prima ratio est huiusmo di: Duo corpora in eodem loco penitus inuicem aequari non possunt: nam si eodem in loco penitus esse debe ant, oportet illa primùm in partes diuidi: deinde partes uicissim suas partib. adhibere. Quę quidem partes si indiuisibiles sunt, iam corpora illa ad indiuidua sunt resoluta. Et quoniam ex eisdem compo sita fuerant, in quae dissoluuntur, sequitur ut ex indiuiduis quibusdam ipsa corporum magnitudo concreuerit: quod ideo fieri nunquam potuit, quoniam indiuidua congregata simul nullam conficiunt magnitudinem. Sin autem partes illae corporum diuisibiles fuerint, quaelibet per se erit corpus, situmque proprium seorsum habebit ab alijs. Itaque non erunt corpora duo prorsus in eodem loco, imò multis in loculis corpuscula multa. Secunda ratio: Quando duo corpora commiscentur, semper fermè maiorem simul locum occupant quam alterutrum: ex quo apparet non fuisse dimensiones utrinque penetratas ad summum. Tertia ratio: Quando corpus longè minus insinuatur longè maiori, non potest minus ipsum cum maiori prorsus aequari Quod si quis obijciat, locum aliquando post duorum commi xtionem non occupari maiorem, respondebunt, aërem illic egredi, qua nouum corpus ingrediatur. Post haec pro opinione terria dicitur, sudorem ex toto corpore penitus extillare, neque ullam ibi fieri fractionem. Sin autem aduersarij dixerint, meatus natura illic institutos, per quos absque scissura sudor efflueret, respondebunt alijs per laminas saepe corneas uel eburneas arte tenues, ac etiam per membranas admodum densas oleum penetrare, ac prorsus implere, neque augere molem, neque discindere. Tum uerò materias omnino inuicem coaequari. inde probabunt, quod saepe post earum commixtionem moles prior non uidetur excrescere. Obijcient iterum aduersarij, corpora duo non posse absque incisione ad summum se inuicem penetrare: ac si exactissimè penetrando se inuicem exactissimè secent, omnino disperdi: saepe uerò priorem non augeri locum, quia subtiliorum comitetur interim exalatio. Respondebunt opinionis tertiae authores: etiam ubi post mixtionem locus amplior exigatur defendi exactissimam illic fuisse mixturam. Quid enim mirum sit illic magnitudinem augeri, ubi ex conflatu multorum uirtutes quoque multae coaluerunt?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
