# Opera omnia 1661.5-7

Ficino, Opera omnia, 1661.5 to 1661.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1661.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1661.5

Fortè enim priorem non funditus perire di mensionem, sed è plurimis qualitatibus aliam coalescere, & è pluribus dimensionibus aliam concre scere magnitudinem. Ad haec obijcient: nullum posse augmentum fieri, si non ponantur materiae iu xta materias, ut linea linéae per longum addita: sed sibi inuicem inserantur, & linea prorsus infusa lineae, siue ex termino inseri funditus, siue ex latere conseri fingas. Item ubi constat commixtionem fuisse completam, intelligi non posse, quomodo minimum corpus ibi adaequet maximi quantitarem. Respondebunt: uel corpus minimum eatenus misceri maximo, quatenus potest: uel etiam posse uel totum sese diffundere, quando scilicet quantitas prior extenditur. Dicent enim forsitan, extensionem non esse ipsam propriè quantitatem, sed quantitatis passionem atque modum: itaque quantitatem eam dem, quasi materiam uarios extensione modos accipere. Responsionem eiusmodi Plotinus ait non esse tutam, ubi assignatur ab illis, qui plura corpora dum miscentur, seruare dicunt prioris substantiae formam & qualitatem. Tunc enim minimum corpus dum priorem seruabit formam forsan non poterit ad maximi modum funditus quantitate protendi: sin autem aliam acceperit formam, nihil mi rum & aliam accipere quantitatem, sicut quando ex aqua fit aër. Discußio opinionum de mixtione, in qua uidetur approbare, in mixtione perfecta totum, corpus utrinque confundi per totum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
