# Opera omnia 1663

Ficino, Opera omnia, IN LIBRVM DE VISV, ET QUARE, QUAE PROCVL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1663
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1663

Com ent.
cos.
Vnum bonumque idem est & omnium primum. Item tria sunt principia.
Ipsum bonum, mens, anima.
Cap.
LOTINI mentem non fuisse à Christiana lege penitus alienam ex eo conijcere possumus, quòd cum Ammonij semper Christiani discipulus fuerit, & Christianissimi Origenis semper amicus conuenisse dicitur unà cum Origene atque Heremnio, se nunquam ab institutis Ammonij discessurum: idque sicut promiserat seruauisse. Praeterea gentilium deorum cultum alto animo aliquando contempsisse: Amelio ad hunc exhortante Porphyrius ipse discipulus eius est testis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
