# Opera omnia 1669-3

Ficino, Opera omnia, Cap. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1669-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1669-3

Cap. VIII. Vando interrogantur haeretici, quam ob causam mundi faber construxerit mundum, respondent: quoniam a contemplatione cecidit, ac uelut ambitiosus ad agendum se contulit Latque imperandum. Praestabat autem naturalem assignare foecunditatem, quàm uoluntatis iniquitatem, atque ita interrogantibus respondere: Sicut calor qua ratione calor, naturaliter calefacit, & lux qua lux illuminat naturaliter, & similiter uita uiuificat, sic potentissimum illud agens potestatis suae naturalis praesentia facit. Omnino uerò contra religionem omnem atque philosophiam esse uidetur, quòd dicebant haeretici, opificem mundi prius in seformaliter permutatum, quàm faceret mundum, atque facultatis opificiae, quę sempiterna est, imò idem est ibi quod sempiternitas initium aliquando contigisse, quando scilicet opifex ille propter lapsum à melioribus factus est impo tentior. Est & contra religionem uituperare mundum tanquam malum, nam & in Genesi Moses ait, tum singula in mundo bona, tum cuncta ualde bona mundi artificem effecisse. Huc tendit & illud: Coeli enarrant gloriam Dei, & opera manuum eius annunciant firmamentum. Sic itaque magni. tudo & potestas & motus uniuersi mirabilem diuinitatis potestatem nobis ostendit, ordo mirificus sapientiam, praesertim in tanta rerum uarietate seruatus, usus quoque ad optimum ubique conducens declarat proculdubio bonitatem. Potestatem inquam, & sapientiam & bonitatem, non solum quae sit in opifice, sed quae communicata etiam sit opificio, alioquin non possemus opifici huius contemplatione talia de opifice iudicare, quamobrem satius admodum foret uniuersum hoc Platonico more, quasi Dei statuam honorare, & quae in eo excellentiora sunt, tanquam certiores statuas idearum. quàm haereticorum more uituperare, impium enim esse Platonici iudicant, statuas Dei uiuas ab eodem fabricatas, positasque in templo mundano ad cultum legitimum omnibus demonstrandum despicere, ne dum criminari, nam & quid sibi uelit illud: In sole posuit tabernaculum suum, non est negligendum. Non solum itaque mundus diuinam mentem dissimiliter imitatur, ut haeretici ferunt, sed imitatur quoque similiter. Dissimilis quidem imitatio intelligitur, ubi per oppositionum uices fit comparatio: Sicut illud immateriale, indiuisibile, immobile, ita hoc uicissim materiale, diuisibile, mobile. Igitur sicut illud bonum est, id ita malum. Est autem in mundo erga diuinam mentem per similia insuper imitatio quaedam, quatenus opus hoc repraesentat essentiam illam, uitam, intelligentiam, ideas, imò & unitatem ipsam atque bonitatem. Igitur & hoc est bonum tanquam imitatio boni. Emanare uerò hoc inde Plotinus existimat naturali quadam bonitatis illius exuberantia, sed causam adaequare non posse. Terram post haec plenam esse inquit, immortalium animalium, similiterque spacium usque coelum multoque magis, & ipsum coelum. Immortales in terra sunt animam uites ultra ipsam terrae animam saltem animae nostrae coelestibus hic etiam coniunctae corporibus. Vt praetermittam quod Orphici terrestres etiam daemones introducunt. Immortales in TT. aëre pariter atque aethere sunt daemones saltem quantum spectat ad coeleste illorum corpus. In sphaeris quoque coelorum omnibus immortalia diuinaque sunt animalia ipsae scilice stellae.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
