# Opera omnia 167

Ficino, Opera omnia, Cap. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/167

Si ex quacunque guttula seminis totum pullulat animal, tota illic delitescit seminaria uirtus. Haec uerò est animae instrumentum generationi subseruiens. Quapropter multò magis tota anima est in qualibet seminis corporisque particula. Postquam ergo tota est in singulis animae uirtus, nónne uirtus uegetatrix tota est in quolibet plantae semine, cum plantam integram producat ex quolibet? certè. Vegetatiua quoque anima exigua primum radice uel germine capitur, deinde crescente arbore per omnes se fundit ramos. Siccatis denique ramis uel amputatis rursus sese contrahit in radicem. Hanc animam quantitate carere Plotinus, Porphyriusque existimant, quae aeque clauditur minimis, implet amplissima. Octaua ratio. Anima est uita, aut fons uitae. Cap. XI. Nimam esse putamus naturam quandam quae aut uita quaedam sit, aut uitam

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
