Latin
Cap. VIII
Ficino, Opera omnia 1670
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt &qui in or bibus Planetarum ultra Planetas in quolibet ponant daemones, quasi stellas ita suo Planetae subiectos, sicut in firmamento à maioribus reguntur stellae minores. Mitto quòd ideae cunctae sunt ubique quas solent animalia intelligibilia nuncupare. Quamlibet denique intellectualem substantiam ubique similiter esse posse in Theologia tractamus, &tractabimus alibi. At si quis conuicerit hominum, atque etiam daemonum animas posse quandoque uehiculum coeleste deponere, ex quo animal eiusmodi non sit immortale. Primo quidem dicimus, non facilè istud admitti, deinde si admittatur, depositionem eiusmodi corporis haud propriè mortem esse dicendam, quia nec fatali naturaliue cursu, nec uiolentia foris illata uel intus accidat, sed facili quadam, quasi depositione uestis atque uoluntate. De nique si cum terrena concedant uiuere, forsan negent coelestia uiuere, audiant Theophrastum dicentem, non esse Philosophum, qui neget coelestia uiuere. Sin uerò coelestia ratione priuent, quae mirabili ra tione semper incedunt: animaduertant quandoque se esse uel oculorum, uel rationis expertes. Si negent, mundum esse è bono, audiant mundum ita his reclamantem: Cum assiduè uos ordine meo ad diui nam prouocem sapientiam atque uitam: scitote, me ex diuinitate pendere. Gnosticorum errores non minus Christianis, quàm Platonicis aduersantur.