# Opera omnia 1671-2

Ficino, Opera omnia, Cap. XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1671-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1671-2

Cap. XV. ¶N capite decimoquinto memento, coelum calere quidem & calefacere, sed non urere: quod addebant haeretici. Si in omni uiuente corpore unà cum ingenita uita congenitus est & calor, corpus certè primò uiuens calet & primò, & calefaciendo cuncta uiuificat, atque cum augeat, & sfoueat om nia nihil urit. Quod quidem calefaciat, non motu solum, sed natura patet: quia diffusis sine motu per omnia radijs calefaciet, & sola radiorum in seipsos multorum collectione eriamsi collidatur, nihil uehementius calefaciet non tamen naturaliter urit, alioquin tum magnitudine sua, tum celerita te motus totum reliquum repente consumeret. Quòd autem ignes accendantur in alto, non ab aestu coeli, sed forsan ex aëris illius angustia prouenit. In quo calor ex calore motuque coeli leuiter primum accensus euadit paulò acrior angustia loci. Cui cum se applicat subtilis uapor & siccus atque sulphureus, fit feruor longè uehementior in uapore: Vbi etiam ex motu uaporum concutiente calor inten ditur. Veruntamen plus adhuc est ibi luminis, quàm caloris. Fulgur autem ab inferiori sede ex causa uiolentiore demittitur. Post haec notabis, cum coelestium natura generet omnia, & uiuificet, & con seruet eam naturaliter esse bonam. Tum uerò quae iniqua censentur, inde significari, non fieri. Denique quae apud nos sub communi coelestium influxu fiunt, effici inter se differentia: tum propter species differentes, tum propter uarias fortunas singulis contingentes. Varias inquam prout pertinet ad anni tempora, locaque diuersa, affectionesque animorum. Haec ergo non ex coelo existere differentia, sed quod datur coelitus influxu communi propter haec accipi differenter. Gradus uerò bonorum à maiori in minus per ipsam boni latitudinem procedentes, nefas est, tanquam malos uituperare, atque hinc improbare ipsam uniuersi naturam. Ridiculum quoque ex eo quòd progredientibus ordine rebus interim mali aliquid subrepat: principium inferre maleficum: quasi malorum sit efficiens causa potius quàm deficiens, ac proposito quodam comitantur potius, quàm sorte contingant. Profectò dum intentione naturae ab ipso rerum principio procedentis certae generantur formae, ideoque bona fiunt, consequenter formae aliae cedunt, quod malum esse uidetur. Cum igitur eodem motu quo per se fit bonum, per accidens contingat & malum, nemo debet ob differentiam bonorum atque malo rum contraria quaedam principia ponere, ac praeter principium bonum introducere malum, multò minus per naturam primam essentiaque malum: alioquin essentia & esse erit malum, appetitur tamen tanquam bonum, & oppositum eius respuitur uelut malum. Praeterea principium agit sequen tia quatenus est efficax & in actu, agitque per formam. Haec uerò sunt bona. Non est igitur ipsum malum, neque facit per se mala, sed similia sibi, id est, formalia, ideoque bona. Malum uerò ad formae priuationem attinet, quae accidit non intenditur. Per haec igitur & Gnosticorum, & Manichęorum confutatus est error. Oratio non adoratum Deum, numenque mutat se adorantem.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
