# Opera omnia 1673.5-8

Ficino, Opera omnia, 1673.5 to 1673.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1673.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1673.5

Vbi autem & intima est, & perpetua, & à forma solum essentiali, idem nimirum est quod esse, uel saltem quòd existere dicitur. Nam & ab illa, & in illa eadem forma est esse: tuncà qua prouenit, & in qua residet actus. Sic calefactio quidem ex igne in aquam procedens, proculdubio aliud est, quàm ignis esse. Rursum calere in ferro ignito aliud est, quàm esse ferri: quoniam à forma fit aduentitia. Sed in igne calere nihil aliud est, quàm esse ignem. Quoniam igitur in substantijs prorsus aeternis nulla est aduentitia forma: ideoque ab eadem, & in eadem naturali forma est agere à qua, & esse, atque tam proximè, meritò idem est agere, quod & esse. Nam esse dicimus actum essentiae essentialisque formaeQui sanè actus intimus est, & actio penitus intima. Hanc ob causam cum in anima uita non sit aduentitia forma, uiuere est esse animae. Similiter in ipso intellectu intelligere ab intellectuali forma naturaliter micans, intellectus ipsius est esse: Praesertim quoniam intellectio est actio prima. Ideoque cum perfectissima sit & intima, abesse non distat. Hanc utique primam Platonici ponunt: qui actio nem propriè in ipso bono non ponunt: cum omnis actio sit circa bonum. Hactenus de his, quae propriè sunt, sit dictum: quae quidem nec uolumus esse sub fato, nec in fato. Quae uerò fiunt, si aliquo in tempore fiunt, fato subiecta putamus. Si fiunt semper, id est, si perpetuò reuoluuntur non tam sub fato, quàm in fato locamus. Summatim uerò actionem omnem in motu quomodo libet positam, tanquam non omnino perfectam referre debemus in causam: & illam quidem denique permanentem. De eo quidem quod mouetur ab alio non est dubium, motum actionemque eius ab alio proficisci. Quod insuper ex se, id est, natura sua mouetur, quod mobiliter agat, habet suapte narura: quod autem simpliciteragat, atque sit, aliunde sortitur. Actio enim mobilis cum imperfectior sit quam stabilis, significat essentiam in qua est, ab alio proficisci.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
