Latin
Cap. XX
Ficino, Opera omnia 1674
Unproofread scanNot analysed yet
Atque eiusmodi actio à stabili quadam eiusdem essentiae potentia regitur. Nempe cum motio uelut accidens quiddam indeterminatum sit &indigum, priuationemque &dispersionem patiatur admixtam, meritò maximè pendet. Quamobrem ex subiecto in quo est, &efficiente uirtute, ex qua editur, &ex fine, cuius gratia fit, &occasione quadam incitante dependet. Nemo itaque somniet inclinationem quandam incursionemque atomorum: uel repentinam alicuius corporis motionem: uel similem inclinationem animae à nulla causa dependentem rebus dedisse principium, sed omnem eiusmodi uel actionem, uel passionem existimet à causa quadam superiore productam, uel etiam à circunstantibus incitatam. Cum igitur quicquid aliquando fit, à causa fiat: causas in plerisque propinquas &manifesias habemus. Vbi uerò caui sae propinquae non satis patent, uel non sunt ad effectum sufficientes: remotiores meritò causas perscrutamur: praesertim quando sub eadem propinqua causa imminente effectus in alio quidem sequitur: in alio uerò non sequitur. Si quando ex operibus hominum similibus similia cuilibet non eueniunt. Item ubi fortuna rerumque concursus praeter actionum merita fauet, atque contrâ. Denique ingeniorum &morum, fortunarumque diuersitas: quae ex causis nobis notis esse tanta non potest, occultiores superioresque causas indagare compellit. In causarum uerò occultarum inuestigatione suborta est inter Philosophos opinio fati. Fatum quidem communi quadam notione definiunt, necessitarem quandam desuper rebus illatam. Cum igitur quatuor praecipuè sint sententiae de principijs, nimirum opiniones quatuor sunt de fato. Alij enim necessitatem rebus inferri à corporibus quibusdam, quae sint principia rerum iudicauerunt: siue ab atomorum concursionibus, ut Democritus: siue ab aliorum quorundam corporum naturis &motibus inferatur, ut Thaleti Anaximani Anaximandro pla cuisse ferunt. Alij principium cunctis uitale arbitrantur infusum: à quo passim necessitate fatali singula moueantur: quod nonnulli Stoici uoluerunt. Sunt &qui inter Astronomos reuolutionem coelestium esse rerum principium arbitrentur &fatum. Neque desunt Physicos atque metaphysicos, qui singula quotidie fieri putent à serie quadam connexioneque cunctarum inuicem causarum, siue coele stium, siue superiorum, siue rursum inferiorum. Atque inde fatum omnibus imminere: siue congeries eiusmodi causarum principium habeat unum, siue non habeat. Neque cogi, neque fieri à corporibus omnia: neque fatum, neque praesagium fortè aliquid si principia rerum fuerint contingentia.