# Opera omnia 1676-2

Ficino, Opera omnia, Cap. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1676-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1676-2

Cap. VII. Varta de fato sententia, quam suscipimus pertractandam, unà cum secunda sententia conuenit, in eo quod ab uno quodam uitali principio cunctis infuso, singula per rationes semimales existimat generari, quod est potissimum à Stratone probatum. Dissentit uerò in eo, quòd non solum eiusmodi uitale principium esse efficax arbitrantur: sed multa praeterea sub eo aliquam agendi efficaciam possidere, ita tamen ut non aliter agant, quàm à primo trahantur. Addunt causas sub his alias, deinceps aliasque subinde consequi, atque ita connecti, ut & à prioribus sequentes necessario deducantur, atque ducantur, & quicquid agunt, necessario facere: quicquid inde fit, necessario fieri, atque ad omnem ubique euentum cunctas inuicem, quamuis aliter alibi conspirare, quae maximè uidetur sententia fuisse Chrysippi. Mitto in praesentia, quod hęc opinio rebus aufert contingentiam, quam saltem circa infima mundi doctissimi quique arbitrantur accidere.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
