# Opera omnia 1676.1-4

Ficino, Opera omnia, 1676.1 to 1676.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1676.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1676.1

Cap. VI. ficent, daemones cognoscant atque exequantur. * Gitur quemadmodum alibi disputabimus, in propria generatione rerum causae inferiores tanquàm proximae atque propriae possunt quamplurimum. Itaque hic homo nascitur, ille equus: non quia Ttunc nascatur aut alias, sed quoniam hic ex homine, ille fit ex equo. Similiter quòd homo hic ita nascatur, affectus ex certa parentum affectione procedit, potius quàm ex quadam coelestium habitudine exteriore communi accidentali ac protinus momentanea. Conducit tamen ad id coelestis influxus, uel ad efficaciam, uel ad qualitatem generantibus, ac genitis adhibendam ualde communem, & ad hanc quidem corpoream, quoniam à corporibus fit in corporibus, atque haec etiam pro suscipientium & loci conditione suscipitur. Dotes autem animi, quae non obsequuntur corpori neque sequuntur ex corpore, spectantes uidelicet ad incorporea, nequeunt à corpore coeli in animum proficisci, neque per corpus nostrum, & multò minus sine corpore. Industria igitur rationes rerum incorporeas sagaciter inuestigans, non corpus coeli sequitur, sed incorpoream mentis humanae naturam, quae forteè adhaec adiuuantur ab ipsis siderum animabus, mentibusque earum, contemplatorum daemonum ministerio. Quòd autem stellae natura diuinae ex motu locali naturam quotidie mu tent, & in malum aliquando nefas esse dictu alibi demonstrauimus. Diximus etiam, ubi mala & incommoda ordinisque expertia obseruatione coelestium portenduntur, haec non ab illis fieri bonis uidelicet atque ordinatis: sed ita significari, sicut auium uolatu garrituque, alijsue portentis significari dicuntur, multa non fieri: quae quidem significandi facultas in mutua quadam rerum connexione consistitiquae signa, quamue connexionem, non homines, sed daemones ipsi cognoscere possunt. Quod Origenes disputat, & Plotinus hic innuit, ubi ait, qui uidelicet literaturam eiusmodi nouerint, & Plato his uerbis in Timaeo significat, quid fiat, uel significetur ex coelestium habitudine tentare uanum est, sine diligenti simulachrorum illorum inspectione. Omnia uerò illa perspicere, non nostrum est, sed daemonum: nobis enim nec aetas, nec oculus, nec ingenium supperit. Quemadmodum uerò daemonum praecipuè munus est, coelestia signa tenere, nobisque suggerere siue dormientis bus, siue etiam uigilantibus, ita etiam illorum est saepe, quae coelestia portenderunt, certis subinde temporibus exequi, daemonum quidem meliorum meliora, deteriorum uerò deteriora Perhos itaque post longa curricula temporum expleri possunt, quae coelestium ille habitus, qui iamdiu prorsus euanuit, ideoque nec agere quiequam potest, quandoque fore significauit: neque tamen daemones ita nos mouent quòd Plato ait, ut necessitate compellant, modo enim imaginario sępius, quàm corpo reo ducunt: tametsi agunt in nos non electione solum, uerumetiam quadam proprietate naturae, sicut & stellae oculis apparentes.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
