# Opera omnia 1676.5-7

Ficino, Opera omnia, 1676.5 to 1676.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1676.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1676.5

Agunt insuper in inferiora suis quibusdam motibus & aspectibus, quat enus stellarum choreas comitantur: sed quoniam proprij muneris aliquid adhibent, coelestium in nobis actio iudiciumque confunditur. Hac itaque ratione, quę stellę uisibiles portenderunt, inuisibiles subinde stellae, id est, daemones partim nobis suggerunt. partim pro uiribus exequuntur. Hinc illud Platonis: Animas in generationem labentes ducunt daemones, electae iam uitae sortisque fatalis executores. Daemones quidem Saturnij Saturnias regunt animas, & Saturnia munera peragunt: louij similiter louias atque louia: caeterique similiter. Cumque sicut homines in qualibet regione partim Saturnij, partim louiales sunt: sic & daemones similiter uarij in qualibet sphaera mundi uersentur. Meliores quidem inter Saturnios, meliora Saturni munera: deteriores uerò inter eosdem, deteriores sub eodem euentus peragere solent: eodemque pacto Martij. cęterique similiter. Vbi uerò Plotinus ait, quotidianas coelestium motiones pręter communem mundi salutem esse insuper utiles ubi potentibus intelligere, futura significant: ostendit significata posse uitari, si mala sint: sin bona, iterum adiuuari: multò magis quàm medicus possit ad signa, quae sunt, in nobis ualetudinem adiuuare, alioquin & in Astrologia, & in Medicina signorum obseruatio foret inanis, ac Deus qui signa praescripsit, in coelo inferiorum saluti prospiciens frustra praemonuisset. Qui necessariam rerum seriem introducunt ineuitabiliter singula per agentem auferunt, tum infimis contingentiam, tum consilio libertatem.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
