# Opera omnia 1677

Ficino, Opera omnia, Cap. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1677
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1677

Id au tem in primis Plotinus detestare uidetur, quod rationalem animam electionis libertate, & actionis authoritate proculdubio priuant: si modò uerum sit quod aiunt, actionem quamlibet animę ab impe tu quodam, & impetum ab imaginatione, & imaginationem à praesenti rerum serie uel in nobis, uel circa nos agente, necessariò proficisci. Quàm uerò turpe sit, intellectualem animam, incorporea à corporibus segregantem, illaque his praepotentem, corporum necessitati subijcere, in Theologia satis ostendimus. Non incitari autem à coelo quemlibet animi motum, Zael & Mesadach, & alij, ubi de interrogatione loquuntur, ostendunt: aiunt enim, interrogationem tunc & iudicium duntaxat habere effectum, quando interrogans uehementiori quadam solicitudine quaeritat, quasi tunc solum moueri coelitus uideatur. Sed quando interrogatio non est sollicita, fallacissimum esse responsum, quasi tunc interrogator non moueatur à coelo. Quid plura? Studium & industria contradicen di fato, nobis non datur à fato. Cultus supercoelestis Dei in causam coelo superiorem postremo resoluitur. Quomodo anima sit super fatum, in fato, sub fato.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
