# Opera omnia 1678

Ficino, Opera omnia, Cap. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1678
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1678

Effectus apuc nos coelestium pro causarum inferiorum conditione contingunt: item naturales effectus similitudi nem cum causis propinquis longè maiorem habent, quàm cum remotis. Rursum coelestium aspectus plerunque non tam causae sunt, quàm signa, propterea cum quadam conditione loquitur ubi ait: Et si quid praeterea ex coelestium motione conducit ad opus. Denique mutari ordinem inde huc forsitan prouenturum, diligentia nonnunquam humana uirtuteque animi posse putat. Natura intellectualis agit liberè, sed eius effectus aliquando impeditur in ratione.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
