# Opera omnia 1679.6-9

Ficino, Opera omnia, 1679.6 to 1679.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1679.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1679.6

Sic itaque humanam speciem esse necessarium est: hominem uerò hunc & illum moueri uel quiescere pariter accidit. Hominis manum habere digitos quinque contingit ut plurimum rarius autem sex habere uel quatuor: Esse autem ipsum aequè ad utrunque contingens rerum ordo requirit, ut si datur necessarium, detur & ipsius oppositum: in qua quidem oppositione propria, ipsius quod diciturens, distinctio reperitur. Sic ergo, si dandum est oppositum necessario rarione formali, exrare oportet ipsum pariter ad utrumque contingens. Rursum si dandum eidem est oppositum ratione materiae, dicemus ei quod esse necessarium est opponi, quòd impossibile sit existere. Inter haec uerò medium possibile collocabimus, id autem est contingens: tum saepius quòd necessario potius appropinquat, tum rarius quòd declinare uidetur ad impossibile: tum indifferenter esse uel non esse contingens, quod sanè concedendum est tanquam, uerum & aequè distans, hac ratione medium in ter necessarium esse, atque impossibile fore. Nascitur uerò contingens ipso rerum ordine per gradus continuè plurimos descendente: quo quidem in ordine, quae propinquiora sunt, primò penitus im mobilia sunt, ipsi uidelicet intellectus: Animae deinde tanquam paulò remotiores motu tantum formali mouentur substantiam non mutante. Coelestes subinde substantiae dum ipsae quoque permanent, locali interim quodam motu uoluuntur, & formali rursus quatenus configurationes quasdam uicissim orbe commutant: sed mouentur (ut ita dixerim) immobiliter, quatenus eodem semper ordine necessario reuoluuntur. Ad haec autem consequens est, ut quae sub coelo sunt, iam mobiliter moueantur. In hac sanè uaga motionum forte nascitur contigentia, dum quae ita mouentur à proprio non nunquam solitoque ordine digredi & praeuaricari uidentur, quamuis communem ordinem uninetsi transgredi nequeant. Cùm enim per plurimos deinceps agentium gradus & uirtus efficax minuatur, & complurima tandem repugnantium formarum confluat multitudo, nimirum sequitur; ut propria quaeque natura ab officio quandoque deficiat, dum paulatim debilitata uirtus aliquando diuersorum occursu facilius impeditur. Sic itaque seminaria plantae animalisue natura prolem suam neque parit semper, neque oportunè parit ubíque, neque praefectam. Quamuis igitur quantum ad naturam coelestem pertinet rem proculdubio necessariam, absoluta proles haec plantae uel animalis certis foret temporibus prouentura. Contingit tamen interdum non euenire, uel non prouenire perfectam, quando scilicet natura generantis propria uel intrinsecus deficit, uel impeditur extrinsecus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
